- DEGENFELDIA Familia
- DEGENFELDIA Familiaantiqua admodum et in Helvetiae olim illustrioribus; unde Stumpfio memoratur A. C. 850. aliquis Baro de Degenfeld, qui Episc. Lausannensem occidetit. Mentio etiam fit circa A. C. 1200. cuiusdam Romanae de Degenfeld Abbatissae in Alsatia; et circa A. C. 1240. Ulrici Baronis ex eadem familia, Episc. Curiae Rhaeticae et S. Galli Abbatis. Exin relictâ; ob domesticas turbas, patriâ, in Sueviam concessêre, novo non procul. Gemundâ condito castro, cui itidem nomen Degenfeld indidêre. Primus vero dicitur A. C. 1360. ex Helvetia, in Sueviam, concessisse Conradus Dorotheae de Welwart maritus. Cum vero avitus titulus, cui fortuna non respondere videbatur, aliquandiu fuisset intermissus, Christophorus Martinus a Degenfeld, Caesari suam ex Helvetiae illis Baronibus deductionem demonstravit, atque ita Baronum titulum renovari obtinuit: Caesareis, dein Suecicis, tum Gallicis, demum, cum mandatis Imperialibus avocatus esset, Venetis auspiciis, armis circumlatis, et rebus multis praeclare gestis. Dalmatiâ inprimis contra Turcas strenue defensâ, inclitus. Fuit is Conradi, ex Margareta de Ziilnhart filius, obiit A. C. 1653. Pater ex Anna Maria Adelmanni de Adelmansfelaen, Adolphi Gustavi (exstincti A. C. 1659.) Adolfi, Christophori, Maximiliani, Hannibalis, et Sophiae Eleonorae. vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Tom. III. p. 65. Ex hac vero eius filia, cui Raugraviae dignitas collata, suscepit Carolus Ludovicus Elector Palatinus utriusque sexus liberos, Carolum Ludovicum, Carolam, Luisam, Ludovicum, Ameliam, Elisabetham. Idem Syuog. Geneal. Hist. in Fam. Palat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.